Currently No Video Available
Clean Lyric
Paragraph Lyric
O quanta, qualia sunt illa sabbata
quae semper celebrat superna curia
quae fessis requies, quae merces fortibus
cum erit omnia Deus in omnibus

vere Ierusalem est illa civitas
cuius pax iugis est, summa iucunditas,
ubi non praevenit rem desiderium
nec desiderio minus est praemium

quis rex, quae curia
quale palatium
quae pax, quae requies
quod illud gaudium
huius participes exponant gloriam
si quantum sentiunt, possint exprimere

illic ex sabbato succedet sabbatum
perpes laetitia sabbatizantium
nec ineffabiles cessabunt iubili
quos decantabimus et nos et angeli

perenni Domino perpes sit gloria
ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia
ex quo sunt, Pater est
per quem sunt, Filius
in quo sunt, Patris et Filii Spiritus
O quanta, qualia sunt illa sabbata   quae semper celebrat superna curia   quae fessis requies, quae merces fortibus   cum erit omnia Deus in omnibus      vere Ierusalem est illa civitas   cuius pax iugis est, summa iucunditas,   ubi non praevenit rem desiderium   nec desiderio minus est praemium      quis rex, quae curia   quale palatium   quae pax, quae requies   quod illud gaudium   huius participes exponant gloriam   si quantum sentiunt, possint exprimere      illic ex sabbato succedet sabbatum   perpes laetitia sabbatizantium   nec ineffabiles cessabunt iubili   quos decantabimus et nos et angeli      perenni Domino perpes sit gloria   ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia   ex quo sunt, Pater est   per quem sunt, Filius   in quo sunt, Patris et Filii Spiritus
 
RELATED SONGS
RELATED ARTICLES